SECTOR

SECTOR
SECTOR
Asconio etstimator fuit ac redemptor bonorum damnati atque proscripti. Aestimabat nempe quanti essent, et redimebat ab his, qui sectionem vendebant, ut, quod pactum esset, illis redderet in pecunia, quod in rebus aut iure earum persequendarum accepit. Hinc in Festo, Sectio persequutio iuris: et, Sectores, qui bona sua persequuntur. Ad quem locum notat Scaliger, verbis illis non satis declarari quid sit Sector, neque ab auctore Glossarii, qui βιώνην interpretatur. Secus tamen videtur Salmasio in de Modo Usurar. p. 828. qui ab utroque recte id factum dicit, ut nihil melius: neque Sectio Graece melius, quam βιωνία reddi potest. Hi aliquando iidem cum Delatoribus seu Quadruplatoribus, qui mollius se Cognitores appellabant, fuêre, cum videl. hi, specie commodorum Aerarli vel Fisci, sua commoda curantes, non solum Praefectis subicerent obnoxios mulctis, aut debitores vel veteres vel latentes: sed et ipsi damnatorum dein subhastatorumque bona coemerent. Ex qua nota fuit Partus ille, exercendis idem apud Aerarium sectionibus samosus, et veterum Aerarii debitorum persecutor, apud Tacit. Annal. l. 13. c. 23. De iisdem pervagatus est Manilii locus, l. 5.
Non ullo careat digito, quaque iverit hasta,
Defueritque bonis Sector, praedamque lucretur
Noxius et patriam fraudarit debitor aeris.
Cognitor est Urbis. Nec non lascivit amores
In varios, ponitque forum, se datque Lyaeo.
Ad quae verba animadvertit Scaliger ritum licendi elatô digitô, in auctionibus, olim fuisse usitatum, quique bona hastae subiecta redempturi erant, eô sublatô professos esse, se esse Redemptores atque Sectores illorum. Litigabant hi saepe cum Cognitoribus aut Procuratoribus proscripti, contendentibus hoc vel illud ad sectionem non pertinere, quae aut creditoribus essent oppignorata aut dotis nomine obligata, vel quacumque alia de causa in bonis eius, cuius sectionem redemisent, non esse numeranda, sed inde detrahenda. Etiam non raro pessime multabantur, cum enim genus hoc hominum circa Praetoris hastam districtorum, invisum esset omnibus, hinc occasione datâ patiebantur sine cuiusquam misericordia, quae aliis fecerant. Unde elegantissime Seneca illorum lucrum vocat infame et quandoque suppuraturum, l. de Brev. vitae c. 11. ad quae verba Gronov. Nihil, inquit, frequentius, quam sub eodem Principe, nullâ mutatione rerum, nullô iudiciô infirmatô, Delatores et Sectores alienorum bonorum sua exempla passos, h. e. delatos, et sub hastam ivisse. Acervi exemplorum apud Tacitum. Vide eum de Pec. Vet. l. 4. c. 3. Apud A. Gellium l. 13. c. 24. vox praedae sive spoliorum, hostibus detractorum, redemptionem notat, namque et hîc suae Sectoribus, et quidem honestiores, partes erant. Sic Caesar de bello Gall. l. 3. c. 33. Postridie eius diei, refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromisis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit. Ab his, qui emerant, capitum numerus relatus est millium quinquaginta tria. Ubi oppidi sectionem habes. Vide Anton. Thysium Ictum Notis in A. Gellium l. 13. c. cit. Hactenus ergo vox Sector, a sequendo vel persequendo: a secando vero, apud Plautum est in Trinummo, Actu 4. sc. 2. v. 20. ubi Zonarios Sectores appellavit, quos Aristophanes Comicus βαλαντιοτόμους, i. c. Crumenisecas, vocat. Zona enim cingulum quidem erat, interim sive quod latiore in latere dextero Zonâ uterentur, cui assuta et claviculis affixa erat scortea crumena, factum est, ut Zona pro crumena fuerit usurpata. Vide Ioh. Lautentium Ictum, Notis in Phaedrum l. 4. fab.21. v. 11.
Hi Zonas, illi res pretiosas colligunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • sector — SECTÓR, sectoare, s.n. 1. (mat.) Porţiune dintr un plan limitată de două drepte concurente şi de arcul unei curbe cuprins între cele două drepte; mulţimea punctelor din interiorul unei sfere, situată în interiorul conului având ca bază un cerc… …   Dicționar Român

  • sector — sustantivo masculino 1. Parte de una ciudad o lugar: El incendio afectó a un sector del edificio. Se han construido viviendas en el sector sur de Barcelona. Sinónimo: zona. 2. Parte de un grupo: el sector más izquierdista del partido. 3. Cada una …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Sector — may refer to: * Sector, Devon, a location in the county of Devon in south western England * Sector, West Virginia, an unincorporated community in Hampshire County, West Virginia, United States of America * Sector (economic): one of several… …   Wikipedia

  • sector — (Del lat. sector, ōris). 1. m. Parte de una ciudad, de un local o de cualquier otro lugar. Vive en el sector norte de la ciudad. 2. Cada una de la partes de una colectividad, grupo o conjunto que tiene caracteres peculiares y diferenciados. Su… …   Diccionario de la lengua española

  • Sector — Sec tor, n. [L., properly, a cutter, fr. secare, sectum, to cut: cf. F. secteur. See {Section}.] 1. (Geom.) A part of a circle comprehended between two radii and the included arc. [1913 Webster] 2. A mathematical instrument, consisting of two… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sector 4 — can refer to:*Sector 4 (Bucharest), an administrative sector of Bucharest *Sector 4 (band), a Florida based music band …   Wikipedia

  • Sector 17 — is the commercial center of Chandigarh, India having number of banks with their offices here. Sector 17 also has the ISBT of Chandigarh, it is a center for people of Chandigarh for their social gathering It is surrounded by Sec 22,Sec 16, Sec 18… …   Wikipedia

  • sector — privado sector público Informática. En informática, espacio más pequeño disponible en la superficie de un disco. Una pista está dividida en subsecciones idénticas que se llaman sectores y que contienen los datos almacenados. En economía, cada una …   Diccionario de Economía Alkona

  • sector — privado sector público Informática. En informática, espacio más pequeño disponible en la superficie de un disco. Una pista está dividida en subsecciones idénticas que se llaman sectores y que contienen los datos almacenados. En economía, cada una …   Diccionario de Economía

  • sector — (n.) 1570, section of a circle between two radii, from L.L. sector section of a circle, from L. sector a cutter, from sectus, pp. of secare to cut (see SECTION (Cf. section)). Translated Gk. tomeus in Latin editions of Archimedes. Meaning area,… …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”